Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 262

Der Priester Cotescalh schenkt Besitz nebst Kirche zu Haindlfing.
Datierung: 807

DE EMPTIONE VEL TRADITIONE COTESCALHI PRESBITERI DE HEIDOLUINGA.

Notum est cunctis in episcopio sancte Mariae qualiter Cotescalh presbiter congregavit et coadunavit suam causam in loco Heidolfinga. Inprimis conparavit cum iusto pretio territorium a quibusdam nobilibus hominibus quorum nomina Milo et filius eius Deotmar et in ipso construxit ecclesiam santi Johannis baptistae et quicquid potuit iusto lucro adaugebit et ipsam ecclesiam sine ulla contradictione firmiter tradidit ad domum sanctae Marie in loco Frigisinga cum omnibus ad haec pertinentibus emptica adquisitione seu quolibet modo iusta adquisitione adcongregaret, totum et integrum firmiter tradidit domui supradicto. Haec sunt testes Chadol. Sindperht. Erimperht. Leohtilo. Eparfrid. Scacca presbiter. Hato presbiter. Heripald presbiter. Herimót. Anno laicus. Alpker. Immo. Hilteo. Petilo. Omnia haec facta sunt cum consensu Attonis episcopi anno regni Karoli imperatoris VII. indictione XV. Nihil praetermisit, sed omnia in omnibus firmiter tradidit ad Frigisinga.