Rumolt und seine Brüder begeben sich ihrer Ansprüche auf die Schenkungen ihrer Vorfahren zu Attel.
Datierung: 807 07 16
Ausstellungsort: Gars
Resedente vero Arnone archiepiscopo et Orendil et Amalrih comitibus ad Karoz ad causas diversas examinandas ibique venerunt filii Uuolperhti his nominibus: Rumolt et Hildolf et Deotpald et Ekkiperht, interpellaverunt advocatum Attonem episcopum nomine Liutprant. Dixerunt enim, quod Atto episcopus eorum hereditatem iniuste haberet perpressam in loco qui dicitur Hatile. Ipse vero advocatus Attoni hoc firmiter et pleniter denegavit non eorum hereditatem esse, sed hereditas sanctae Mariae quam ab antecessoribus suis ibi traditam fuisse iam priscis temporibus, quod et hoc inventum est ita esse per alios veracissimos viros. Tune ipsi fratres filii Uuolfperhti conplacitaverunt in eodem placito, quod de hac causa minime amplius ulli hominum umquam movere deberent et dederunt inde testes per aurem tractos quorum nomina subtertenentur inserta. Et propter hanc convenientiam, ut amplius hoc non moverent, dedit eis wadium advocatus Attonis episcopi pro solidos XXX in ea ratione, ut haec causa in antea firmiter permaneret sicut hic in praesenti placito definitum fuit, ut amplius nemini inquietare deberent de quicquid ad Atulla pertinere videtur. Quod et ipsi ita consenserunt et confirmaverunt in postmodum firmiter permanere. Actum ad Caroz monasterium XVII. kal. aug. indictione XIII. anno VII. imperii domni nostri Karoli magni imperatoris. Et haec nomina testium per aurem tracti in conspectu Arnonis et Oadalhardi episcopis et in conspectu Amalricis et Orendil comitibus et ceteris iudicibus: Rihpald. Isi. Hrodmunt. Isunc. Tato. Drudolt. Mezzi. Egipald notarius scripsit.