Hrodolt schenkt eine Kolonie zu Palzing.
Datierung: 807 06 17
Dum in dei nomine ego Hrodolt cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere tradidi ad domum sanctae Mariae semper virginis coloniam unam in loco Palzinga quam propria pecunia adquisivi et conparavi ab homine cui nomen Hiltiker et cum legitimis testibus hoc negotium confirmavi. Haec sunt negotii huius testes Inprimis Uualdker. Ratpald. Eginolf. Chuniperht. Ekkolf. Alprih. Cozzuni. Perhtolt. Rihcoz. Pibolf. Othelm. Hrodrat. Alius Chuniperht. Nunc quoque huius cartulae vel traditionis meae testes confirmare debemus. Hi sunt Uualdker. Uuolfleoz. Fritilo. Reginhart. Ekkolf. Actum est haec in XV. kal. iul. indictione XV. anno gloriosissimi imperatoris augusti VII. Ego quidem Tagapertus indignus diaconus scripsi