Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 244

Isanperht und seine Gattin Reginuuiz schenken Besitz zu Haselbach.
Datierung: 806-811
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ISANPERHTI DE HASALPAH.

Commemoratorium traditionis Isanperhti et coniuge suae nomine Reginuuiz, quia tradiderunt omnia quicquid habuerunt in loco qui dicitur Hasalpah tam in terris quam in mancipiis, totum ex integro tradiderunt praeter IIII mancipias ad domum sanctae Mariae et sancti Corbiniani confessoris Christi, ut post obitum illorum ibidem firmiter permansisset Et haec nomina mancipiorum: Adalhelm, Erpho, Cotahelm, Rihhelm, Liutsuuind, Dancholf, Reginmót, Riugun. Haec autem sunt testes: Ellanperht iudex. Engilperht sculhaisus. Sindeo. Rihhari. Toto. Isangrim. Lantolt. Dinguni. Einhart. Actum est ad Frigisinga coram Attone episcopo in basilica beatae Mariae semper virginis coram multis adstantibus.