Frecholf schenkt die Hälfte seines Besitzes zu Hohenbercha (Apercha).
Datierung: 806-811 11 29
Ausstellungsort: Freising
De traditione Frecholfi ad domum sanctae Mariae seu ad sepulchrum beati Corbiniani confessoris Christi mediam partem hereditatis meae in loco Perahah firmiter tradidit id est servum suum cui nomen Atto cum uxore sua Alphilt et filium nomine Ellanhart cum colonia sicut sedebat vestita curtem cum domo cum aedificiis cum territorio pratis pascuis cum omnibus ad haec pertinentibus firmiter atque indubitanter donavit ad supradicto domo dei in loco Frigisinga post obitum suum Hoc factum est in vigilia sancti Andraee in praesentia congregationis sancti illius in loco Frigisinga. Haec sunt qui praesentes adfuerunt et testes extiterunt Helmonio. Uuicrat. Liutfrid. Adalhoh. Oadalgrim. Hroadolf. Ceruus. Marcho. Starcholf clericus. Petto. Paldachar. Otlant.