Der Kleriker Heriperht übergibt seinen Besitz zu Röhrmoos.
Datierung: Ca. 804-809 05 02
In nomine domini nostri Jesu Christi Ego Heriperht clericus cogitans de dei timore vel aeterna retributione et memorans, quod ipse dominus in evangelio ait: Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo nec tinea demolitur et cetera propterea tradidi propriam hereditatem quam habui ad Rorac Musson loco nuncupante potenti manu et sine ulla contradictione ad domum sanctae Mariae in loco qui dicitur ad Frigisinga ubi sanctus Corbinianus in corpore requiescit. Ea vero ratione tradidi atque confirmavi, ut habuissem hoc ad utendum et ad emeliorandum usque ad finem vite meae post obitum vero meum totum et integrum inconvulsa redeat ad servitio domui supradicti nullo contradicente vel valente, sed traditio haec firma et stabilis permaneat cum testibus confirmata Haec sunt nomina testium Kaganhart. Nothart. Hroadilo. Adalker. Crimuni. Isanhart. Meginhelm.