Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 213

a) Hadumar schenkt einen Hof zu Frauenvils. b) Graf Helmuuinus, sein Vater, erneuert die Schenkung seines † Sohnes.
Datierung: Ca. 804-808

TRADITIO HADUMARI SEU HELMUUINI.

a) Breve commemoratorii, qualiter Helmuni comis uxori suae Cundpirc nomine tutem suam habere constituit, hoc est curtem in loco Filusa quicquid supradictus Helmuuinus tunc temporis ibidem habere videbatur tradidit supradictae uxori suae iure legitimo ad conpositionem tutis illius. Ipsa enim Cundpiric eandem tradidit curtem Hadumaro filio suo in propriam hereditatem et statuit, ut ipse Hadumar potestatem de hoc curte habuisset habendi possidendi vel tradendi ubicumque voluisset. Nunc quoque postquam Hadumar valida infirmitate fuit depressus, patri suo adhuc vivente eandem curtem quam supradiximus tradidit domui sanctae Mariae seu ad sepulchrum sancti Corbiniani confessoris Christi ad locum Frigisinga, ut deus omnipotens illum liberaro dignaretur de ac peste quam patiebatur vel si deo volente vitam fragilem finiret, intercessionibus sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris sive omnium sanctorum quorum reliquias ibidem celebrarentur vel nominantur, ut aliquantulum indulgentiae animabus eorum in mansionibus sempiternis mereantur accipere per magnam misericordiam omnipotentis dei, tam ipse quam et genitores eius quorum nomina Helmuuinus et Cundpirc; ea vero ratione firma donatione, ut si evasisset ipse, ut usufructuario ipsum curtem habuisset non in nullo comminuendum, sed ad augmentandum et ad emeliorandum vel si pater eius Helmuuinus superstis ei fuisset, ut ipse simili ratione habuisset ad utendum, post obitum vero eorum cum omnibus ad haec pertinentibus omnia in omnibus, id sunt mansos vestitos VIllI et inter mansos sunt LII mancipias cum omnibus aedificiis cum terrio cultum et incultum pratis pascuis silvis totum et integrum tam in iumentis quam in omnibus utensiliis ad eos pertinentibus in eodem supradicto loco firmiter tradidit et cum testibus confirmavit ad supradicto sancto loco, ut perpetualiter ibidem permaneret. Haec sunt testes per aures more Baiouuariorum tracti quorum nomina: Lantfrid. Kaganhart. Rupo. Lantperht. Cundpato. Amalger. Managolt. Hramperht. Coteperht. Pernker. Arbeo. Alprih. Simon. Alauuih. Uuinzo et alii videntes quam plurimi quos dinumerare non potuimus.

b) Ipso Hadumaro vocante domino feliciter defuncto superstis ei fuisset pater eius Helmuuinus et ipse veniens ad supradicto domo dei ad Frigisingas coram multis renovavit pristinam traditionem, ut post obitum ipsius eo modo ut supradictum est inconvulsum vestitum et integrum rediret ad servitium dei et sanctae Mariae in locum iam dictum Frigisingas et statuit, ut si quis de heredibus coheredibusque suis hanc traditionem inire vel frangere voluisset, iram dei omnipotentis invasisset seu omnium sanctorum et communicet causam coram iudice deo cum sanctam Mariam et sancto Corbiniano insuper pro hoc damnatus in inferno permaneat, si se non corrigat. Fiat. Fiat.