Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 192

Priester Adalfrid erneuert eine Schenkung zu Pullach.
Datierung: 802 03 25
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ADALFRIDI PRESBITERI.

In dei nomine Notum est cunctis in domo sanctae Mariae manentibus qualiter Adalfrid presbiter renovavit suam traditionem quam iam olim ad domum sanctae Mariae habuit factam Nunc vero senectute adpropinquantae ipseque Adalfrid veniens ad Attonem episcopum in loco nuncupato Isana ibique accessit et tradidit omnia in manus Attonis episcopi quicquid legibus propria hereditate vel adquisitione habere videbatur in loco quae iam dudum vocatur Poachaloh eo modo, ut post obitum illius pro redemptione animae suae simulque et fratris eius nomine Regindeoin perpetuum ad domum sanctae Mariae sine ulla contradictione permansisset Actum est haec in iam dicto loco Isana in praesentia Attonis episcopi et familiae illius quorum nomina haec sunt Pern presbiter et monachus. Johannes presbiter. Francho presbiter. Sundarheri diaconus. Suidhart diaconus. Hitto diaconus. Rupo diaconus. Heimperht diaconus seu alii multi clerici vel laici qui ad testimonium ibidem convocati fuerunt quorum nomina Kaganhart. Adalhart. Liutprant. Rihpald. Ermperht. Einhart. Uuolfpero. Ekkihart. Andreas. Actum est haec die consule quod facit VIII. kal. april anno XXXVI. et III regnante et imperante Karolo magno augusto indictione X. Ego Tagabertus scripsi iussione Attonis episcopi