Bischof Atto teilt sich mit Pernolf in die Schenkung von dessen Vater Haholf zu Laimbach.
Datierung: 794
Ausstellungsort: Freising
Breviarium de traditione quam fecit Haholfus ad ecclesiam beatae semper virginis Mariae in castro nuncupante Frigisinga. Unde postmodum Atto episcopus cum filio Haholfi nomine Pernolf conventionem simul cum amicis et parentibus fecimus cum consensu familiae beatae Mariae et cum parentibus illius propterea quod praedictus Haholfus tradedit alodem suam quicquid habuit in loco Hlaginpach totum ex integro. Postea nato praedicto filio concessimus de medietate omnium de hereditate illius quam viderat possidere in duabus partibus dividere censuimus sive de cultis seu de incultis sive de mancipiis, omnia in omnibus medietatem possessionis illius hereditatis ad sanctam Mariam relaxavit atque firmiter tradidit medietatem sibi reservavit in hereditatem Unde cartula haec firma permaneat stipulatione interposita Actum in castro Frigisinga in anno XXVI. regnante domno Karolo rege Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum indictione. Haec conventio in recta mensura, et partione consistet et firma permaneat nihil abstrahente, sed iusta divisione conveniente. Haec nomina testium Droant testis. Uuago testis. Drudmunt testis. Sindeo testis. Hamadeo testis. Auo testis. Immino testis. Crimheri testis. Adalhoh. Kerhoh. Tagaperht testis. Droant. Haholf testis. Altrih testis. Hleoperht. Deotrih testis. Scripsi ego Tagabertus monachus ex ore Attonis episcopi et subscripsi