Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 171

Hrimcrim übergibt sich und seinen Besitz zu Dettenhofen an das Kloster Schlehdorf.
Datierung: 794 09 28

In dei nomine Ego Hrimcrim cogitans vel tractans pro remedium anime meae, ut aliquid venie apud pio domino merear accipere propter hoc flavitavi gloriosum vel inlustrissimum virum Attonem antestitem et omnes frates ibidem manentes in cenobio nominato Slechdorf, ut locum meum ad supradicto domo dei vivens vel mortuus paratam habuissem. Consentientibus autem petitionibus meis supradictis venerabilibus viris et cum conventione omnium fratrum ibidem deo devote servientium memet ipsum commendavi et tradidi hereditatem meam proprii mei alodis in loco nuncupato ad Tozineshofun in agris vel pratis cultis vel incultis et mancipiis cum omni vestitione; supradictum locum nominatum Tozineshofa tradidi ad supradicto domo dei quod aedificatur in honore sancti Dionisii et honor plurimorum sanctorum caelebratur ubi sanctus Tertulinus requiescit in corpore presente Attone episcopo seu Ellannodo archipresbitero tradidi cum uno frutectu de genere arboris unde nascentur milas Et ibidem presens fuit filius meus Tozi et hanc traditionem consensit et simul cum me confirmavit in ea ratione, ut in beneficium de manu Attonis accepisset et annis singulis solidum unum reddidisset in festivitate sancti Martini et duo vestimenta sui patri donaret ad opus suum Et haec nomina monachorum Uuilliperht presbiter. Meginolt presbiter. Craolf presbiter. Tagaperht diaconus. Zotto diaconus. Sandolf diaconus. Unroh diaconus. Arnolt monachus. Keio monachus. Cundpald monachus. Kerpald monachus. Isti fratres presentes aderant et haec nomina testium Alprih. Cundperht. Kaganhart. Erchanfrid. Ásolt. Reginolt. Heriprant. Sigistein. Actum est autem sub die consule in IIII. kal. octobris anno VII. postquam Karolus rex venit in Baiuuuaria indictione III. B.