Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 170

Crimperht schenkt seinen Besitz zu Otterhausen.
Datierung: 794 05 08
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO CRIMPERHTI.

Mundi terminum adpropinquantem ruinis crebrescentibus iam certa signa manifestantur Idcirco ego Crimperht in dei nomine considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem dei trado atque transfundo propriam hereditatem meam in loco qui dicitur ad Oathareshusir ad castrum nuncupante Frigisinga ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum ubi ipse in corpore requiescit post obitum meum cum terris aedificiis et accolis mancipiis mansis silvis campis pratis pascuis aquarumve decursibus umexis mobilibus et inmobilibus ea scilicet ratione, si genuerim de legitima uxore heredes aliquos, ut habeant portionem hereditatis meae, quod eos legitime pertinet in partem mea vero pars post obitum meum firmiter sine ulla contradictione firmo ad domum sanctae Mariae nullo contradicente vel valente, sed hereditas et pars mea hereditas sit sanctorum in perpetuum, ut aliquem indulgentiam habere merear Si quis de heredibus meis quod fieri non arbitror hanc traditionem inire vel frangere voluerit ego ipse vel aliquis de heredibus meis, iram dei omnipotentis incurrere non dubitet pro hoc et habitationem in perpetua damnatione tormentorum patiatur sequestratus a consortio omnium sanctorum Haec sunt testes Heripald presbiter. Hamminc presbiter. Altman diaconus. Hitto diaconus. Adalhart. Cozmar. Toato. Nidker. Alholf. Reginheri. Actum autem in supradicto loco Frigisingas sub die consule quod est VIII. id. mai indictione VII. anno XXVI. ……. regnante domno felicissimo rege Karolo.