Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 167

Liutfrid und Erchanfrid schenken Wiesen zu Esting an die Kirche zu Maisach.
Datierung: 793-806

LIUTFRID ET ERCHANFRID.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Liutfrid et Erchanfrid communis manibus tradidimus pro remedium genitoris nostri cuius nomen Deodolt pratas in loco nuncupante Ehstinga ad altarem sancti Laurenti in vico qui dicitur Meisaha, quia in ipsa ecclesia corpus eius sepultus est patris nostri, ut aliquam indulgentiam apud beatum Laurentium et intercessiones eius ad deum habere merear Haec sunt testes per aures tracti Inprimis Kaganhart. Cozmar. Crimuni. Tóto. Uualtrih. Et si quis voluerit hanc traditionem frangere, iram dei incurrat et conponat sicut lex est et haec cartula nihilominus firma permaneat Et ego Marcheo indignus diaconus scripsi hanc traditionem iussus ex ore Attonis episcopi