Der Laie Frecholf übergibt Besitz zu Holzolling und Aising.
Datierung: 790-794
In nomine dei salvatoris nostri Ego Frecholf laicus cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitatem apud pio domino veniam merear accipere idcirco tradedi ad ecclesiam sanctae Mariae vel ad episcopatum in loco nuncupante Frigisinga trado pro remedium animae meae ego Frecholf et similiter pro patrem meum et matrem meam, ut exinde mercis illorum crescat; ad Ollingas trado territorium meum quantum proprium habuero quod ab hac die sit in potestate sanctae Mariae sive aepiscopi ad Agusingas ibi trado unam coloniam cum familia ad loco nuncupante quem supra memoravimus post obitum meum Et si quis voluerit haec cartulam traditionis frangere, iram dei incurrat et cumponat sicut lex est et habeat partem cum Juda traditore, si non emendaverit Et haec testes Frecholf. Uuillahel. Reginolf. Hitto clericus. Ego presbiter Berno scripsi hanc cartulam traditionis