Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 130

Sigiheri schenkt Besitz zu Haselbach.
Datierung: 790-794

SIGIHERI TRADITIO.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Sigiheri cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco tradidi ad altarem sancte Mariae in loco Frigisinga territorium pratas silvas pro memet ipsum et uxorem meam et pro filios meos in loco qui dicitur Hasalpach ut sit stabilis usque in perpetuum Et haec traditio quam supra memoravimus est de medietate tradita. Et aliam quam inde abstuli dedi filiae meae Ermensuuinde. Et si quis voluerit hanc traditionem frangere, iram dei incurrat et conponat sicut lex est Haec sunt testes per aures tracti Altman diaconus. Hitto clericus. Arnolt clericus.