Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 129

Der Priester Hugiperht schenkt Kirchen, Land und Unfreie.
Datierung: 790-794

TRADITIO HUGIPERHTI PRESBITERI AD FRIGISINGUN.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Hugiperht presbiter cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco tradedi ad episcopatum sanctae Mariae in loco nuncupante Frigisinga, hoc sunt ecclesias et familias per domos et mancipias territorium pratas silvas aquarumque decursos et omnia quae habui tradedi ad locum quem supra memoravimus quod sit stabilis usque in perpetuum Et haec sunt testes per aures tracti Atto laicus. Chraft. Uualtheri laicus. Hetto laicus. Podalunc, Tunzi, Kislolt, Ferholt, Uuarmunt, Oadalker laici. Et si quis voluerit hanc traditionem frangere, communicet causam cum deo omnipotente et conponat sicut lex est et haec traditio nihilominus firma permaneat Ego indignus presbiter Berno sive monachus scripsi hanc traditionem iussus ex ore Attoni episcopi