Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 128

Karuheri schenkt Leibeigene und Land zu „Zezinhusir“.
Datierung: 790-791

TRADITIO KARUHERI DE ZEZINHUSUN.

In nomine dei salvatoris nostri Ego Karuheri cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco tradedi ad episcopatum sanctae Mariae seu ad sancti Corbiniani confessoris Christi in loco nuncupante Frigisinga, hoc est una familia cum IIII mancipiis et cum ipsa colonia in loco iacentem Zezinhusir quod ibidem habuit et territorium tertiam partem et cum omnia utensilia quod mihi in hereditatem contingit ad supradicto viro domno Corbiniano, ut sit stabilis usque in perpetuum Et ego Karuheri fui deprehensus in languore. Proinde rogavi fratrem meum Ernustum confirmare ipsam traditionem quam ego feci ad altare sanctae Mariae et exinde fieri testes per aures tracti et si quis voluerit hanc traditionem frangere, habeat partem cum Juda traditore et haec cartula nihilominus firma permaneat Et haec sunt testes Altman diaconus. Hitto clericus. Hunolt laicus. Einhart laicus. Ego Heilrih subdiaconus sive monachus scripsi iussus ex ore Attoni episcopi