Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 118

Helmker schenkt seinen Besitz zu Singenbach, Ried, Walkertshofen und Pleitmannswang an die von ihm erbaute Kirche zu Singenbach
Datierung: 784

TRADITIO HELMKERI DE MUNNINPAH.

In dei nomine Ego Helmker tractavi mecum pro redemptione animae meaeet aedificavi domum dei in honore sancti Petri extra villam nuncupantem Munninpah in propria hereditate mea et patrum meorum et tradidi ibi me ipsum ad servitium dei, me ipsum et mecum omnia quae iuris mei erant; primum in ipsa villa supra praenotata et in alio loco quae appellatur Reodir et in tertio loco in ripa fluminis quod vocatur Clana villa nuncupante Uualdkereshoua et in quarto loco qui vocatur Plidmotesuuanc casas curtes servos et ancillas et omnia ad me pertinentia terra culta et inculta pratas pascua silvas aquarum decursus, nihil pretermisi nisi istos: Miltunc, Sindperht, Uuolfpirc et alios tres quas nobis convenit Omnia haec feci cum permissione inlustrissimi domini duci nostro Tassiloni in anno ducatui eius XXXVII. indictione VII. Si quis contra hanc cartulam inire voluerit, inprimis iram dei incurrat et cum beato Petro causam habeat et cum Juda traditore communionem et haec carta nihilominus firma permaneat Signum Huuasmoti. Signum Tassiloni duci. Signum Oadalharti episcopi. Signum Hunrih abbatis. Signum Frichoni presbiteri. Signum Sigideo abbatis. Signum Reginperhti presbiteri. Signum Otlanti presbiteri. Signum Uualdkeri. Signum Adalgeri. Signum Alhmunti. Signum Ellanpaldi.