Uuolfperht übergibt seinen väterlichen Besitz zu Wolfertshausen.
Datierung: 783-791
Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego Uuolfperht propriam hereditatem quam genitor meus Erchanperht mihi in hereditatem reliquid in villa nuncupante Uuolfperhteshusir et quicquid ad haec pertinet loca et hoc quod ego adquirere possum dono atque transfundo ad ecclesiam beate et intemerate virginis Mariae infra oppido Frigisingas locum publicum, ut me vivente vel post obitum meum habeat potestatem defensor atque possessor ipsius supradictae ecclesiae omnia quicquid supradictus genitor meus mihi reliquit Itaque tradidi atque transfundavi propriam hereditatem atque empticam in iam praedicto loco; reliqua autem omnia utensilia, id est campis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus et quicquid nostris ditionibus esse videtur, haec autem omnia loci huius utensilia plenissima devotione ad praedictum locum fieri in perpetuo confirmavi nullo prohibente Si quis vero quod fieri non credo ego ipse aut aliquis ex parentibus meis vel opposita persona contra hanc donationem venire temptaverit, cum deo iudice vivorum et mortuorum excommunicatus appareat et cum Juda traditore habeat partem et haec traditio nihilominus firma permaneat Et haec sunt testes Inprimis Hununc presbiter. Pern presbiter. Tiso presbiter. Uuicrat clericus. Marcheo clericus. Toto clericus. Heripald clericus. Situli clericus. Salaman laicus. Reginperht laicus. Ego indignus presbiter Pern scripsi hanc traditionem iussus ab Attone episcopo.