Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 108

a) Adalhelm schenkt seinen Besitz nebst Kirche zu Adelzhausen. b) Adalhelm und Priester Oadalpald bestätigen diese Schenkung
Datierung: a) 782 b) 782-783
Ausstellungsort: a) Oberbernbach

TRADITIO ADALHELMI.

a) Regnante in perpetuo domino nostro Jesu anni regni Tassilonis gloriosi ducis genti Baiuuarorum XXXV. Itaque ego Adalhelm conpunctus de divina misericordia dei nostri et propter remedium anime meae seu aeternae retributionis dono atque firmiter trado hereditatem meam in loco qui dicitur Adalhelmeshusir totum ex integro ad reliquias sanctae Mariae et in eodem loco ecclesiam aedificari coepimus et ea perfecta ibidem firmentur cuncta pertinentia hereditatis meae necnon presbitero Odalpaldo et carissimo filio nostro Altilo tradidi ad possidendum et custodiendum. Attoni vero abbati dominante atque defendente pari modo sub dominio praedicta hereditate tradidi atque confirmavi cum domibus aedificiis mancipiis cum omnia quiquid habuerint mobile inmobile terra prata silvis aquis molendinis aquarumque decursibus viis pascuis totum ex integro quicquid ibidem habere visus sum ad supradicto domo sanctae Mariae in locum Frigisinga nemine contradicente stibulatione interposita. Actum in villa nuncupante Pernopah. Si quis aut ego aut aliquis opposita persona qui contra hanc cartulam traditionis temptare praesumpserit, iudicium dei incurrat et solvat quod iustum est Haec nomina testium qui traditi sunt primitus Oadalpaldo presbitero Coteperht testes. Heriperht testes. Maiol testes. Rifuni testes. Uualtheri testes. Scrót testes. Haduker testes. Sigidanc testes. Ainhart testes.

b) In secunda vero traditione ego Adalhelm pariter et presbiter Oadalpald tradidimus praedictam hereditatem Attone abbati atque confirmavimus et testes per aures traximus quorum nomina sunt haec: Inprimis praedictus Coteperht. Salomon. Dauid. Angilheri. Otperht. Croon presbiter. Poto diaconus testes. Ego Hato presbiter hanc cartulam scripsi et subscripsi.