Alpolt und sein Sohn Huasuni schenken dem Kloster Schäftlarn Besitz zu Schwabing und Sendling.
Datierung: 782
Ausstellungsort: Neuching
Preceptum evangelicum tonat per orbem terrarum in quo fideles ammonet, ut caduca dispiciant et ad aeternam patriam tendant, ut lucrum sibi in perventione faciant sicut ab ore veritatis evangelista conclamat: Thesaurizate vobis thesauros in caelo Inter his auditoribus quidam vir religiosus animatus cum divino timorecuius vocabulum est Alpolt et filius eius Huasuni tradiderunt atque transfundaverunt propriam hereditatem illorum quae est in loco quae dicitur Suuapinga et in alio loco cuius vocabulum est Sentilingas ad monasterium beati Dionisii martyris Christi quod consitum est secus flumine praefluente praecipito lapsu quam autumant coloni illius Isuram inibidem locis quicquid proprie hereditatis adquisitioni sue cultis et incultis mobilibus et immobilibus silvis ruris pratis pascuis fontibus vel rivolis eorum sive cum aedificatione tota structura atque cum omni familia servorum et ancillarum quibus ab avis atque protavis hereditarios consistunt, haec omnia deo offerebant propter remuneratione aeterne vitae et devitare metum gehenni ignis, ut nullus habeat potestatem propinquorum coheredumque eorum hanc traditionem irritam facere Et hoc constituimus, ut neque nos ipsi aut successores nostri quod minime credimus quodsi praesumpserit aliquis horum quorum superius mentionem fecimus quolibet modo iniuste inire temptavit, iram dei incurrat et cum athleta Christi mereat rationem habere et inter hedis deputatus. Et haec testes per aures signati Ezzilo. Lantperht. Oadalrih. Cundhart et nos ipsi qui tradidimus Alpolt et Oasuni. Actum est hoc in curte qui dicitur Niuuihingas indictione VIII. Hoc autem decrevit fieri princeps clarissimus Tassilo in anno quo regnum obtinuit XXXV. seu filius ipsius nobilissimus Theoto hanc traditionem probavit perenniter ad praedictum domum stabiliter perseverare Scripsi autem hanc cartulam traditionis ego Leidrat licet indignus et peccator tamen diaconus iussus a principe summo Tassilone