a) Fater übergibt ein Bethaus zu Langenpreising. b) Der Priester Salomon schenkt die Hälfte seines Besitzes zu Aiterbach der Stephanskirche zu Freising.
Datierung: a) 782 12 13 b) 782 12 15
Ausstellungsort: a) Langenpreising
a) De traditione oratorii quam Fater condidit Heredi episcopo atque dedicatori ad sanctam Mariam domui episcopali tradidit post obitum suum ex integro omnem patrimonium quicquid habere dinoscitur, in qua prima traditioni Tisonem iudicem testem tradidit et Kepahartum necnon et Otrihhum, Ratolt atque Arnum. Nunc vero iterare libuit ipsam traditionem, quia temporalis et levis et inconstans est animo, apud Heredem episcopum in villa publica Prisingas nuncupante sub anno XXXV. regni domni Tassilonis sub die consule quod erat id. decemb ut ipsa traditio firmior atque stabilior permaneret et in perpetuum confirmata consisteret cum territoriis aedificiis mancipiis silvis finibus pratis pascuis vel quicquid patrimonii vel iusti lucri accederat pro remissionem animae suae in perpetuum illius post obitum sanctae Mariae in hereditarium firmavit, eo vivente oratorius quam condidit episcopali ditioni servetur. Et haec posterior traditio per haec testes firmavit Lantperht testis. Engilperht. Crimolf. Hleoperht. Hramperht. Aaron. Scakka.
b) Item traditio Salomonis pesbiteri in villa quae dicitur Aittarpah ad titulum sancti Stephani cum medietate universe substantiae suae, id est patris eius Zoolti quicquid illi in hereditatem accederat ita ut supra, illius post obitum sancte Mariae domui episcopali firmavit tempore ut supra, die vero XVIII. kal. ian. per haec testes Heredi episcopi per aures tractis: Tarchnat. Kebahoh. Hrepin. Hleoperht. Crimolf. Otuni. Scakka. Crimheri. Deotto. Ramuolf. Ego Sundarheri diaconus iussus ex ore Heredis conscripsi.