Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 100

Ratheri schenkt mit seinem Neffen Hroadheri seinen Besitz zu Hagenham.
Datierung: 779-783 03 01

TRADITIO RATHERI ET HROADHERI AD HANGUUANC.

In dei nomine Notum sit omnibus futuris atque praesentibus proximis atque parentibus meis quod ego Ratheri una cum nepote meo Hroadhario eo modo simulque cum uxore mea nomine Pilimot totum ex integro hereditatem nostram tradidemus ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisinga excepto una colonia cum decem mancipias aliud quoque firmiter atque indubitanter tradidimus si nepus meus Hroadheri filios procreasset, ut ipsi filii communem traditionem nostram habuissent usque ad vitam illorum cum censo, hoc sunt duodecim denarii cum omni integritate hoc habuissent in loco quod vulgus dicitur Hagananga, et quicquid ubicumque habui totum ex integro tradidi in manus Arbioni episcopi Actum est haec sub duce nobilissimo Tassilone die consule quod facit kal. mar Isti autem sunt testes Inprimis Oadalfrid presbiter. Franco presbiter. Rihhuni presbiter. Lantperht presbiter. Fritilo, Adalhoh comites. Cundhart centenarius. Heimperht. Mahali. Árfrid. Struz. Purcman. Starcholf. Hunmar. Heripald. Unroh. Rimideo. Cogo. Herirach. Crimolf. Ekinolf. Zopilo. Kerhoh. Alauuih. Uuallod et alii multi qui praesentes adfuerunt Ego quidem Horskeo hanc cartulam scripsi iussus ex ore Arbionis episcopi