Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 96

Toza schenkt ein Bethaus zu Reichertshausen.
Datierung: 779 06 16
Ausstellungsort: Reichertshausen

TRADITIO RICHARTESHVSEN.

Noticiam depromimus quod quedam religiosa femina nomine Toza in propria alode oratorium construxit in loco qui dicitur Richarteshusin in honore sancti Corbiniani a quem titulum universa patrimonia donavit id est mancipia territorium prata pascua saltus silvas aquarumque decursus excepto colonias duas, id est Willifridi colonia quam Sigihardo filio meo in beneficium concedo; simili modo et filio meo Rodmunto in beneficium concedo coloniam Willicozzi. Illorum vero post obitum ex integro ad prenotatum permaneant titulum et ipsum titulum tradidit ad episcopatum in castro Frisingas constructam ecclesiam beate et intemerate virginis Mariae in possessionem perpetuam tam pro me quam prodecessoribus meis Si quis contra hanc epistulam inire temptaverit, cum deo atque cum ipsa dei genitrice communicet causam Actum in prenotata villa sub die consule quod erat XVI. kal. iul anno XXXII. regnante domino et illustrissimo duce Tassilone. Nomina testium in libro traditionum habentur