Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 78

a) Irminhart, Auo, Ermanolt übergeben eine Kirche zu „Irminharti villa“. b) Sandrat übergibt eine Kirche.
Datierung: 776-777

TRADITIO IRMINHARTI ET ÁUONI ET ERMANOLTI SEU ALIORUM; SIMILITER SANDRAT SUAM ECCLESIAM.

a) Notum est cunctis fidelibus de eclesia quae dicitur Irminharti villa, quod tradita est cum universo dote ab ipso Irminharto vel quicquid ad eam tradiderunt conditores eius Áuo et Ermanolt et eorum socii ad domum episcopalem sanctae Mariae sub honore in castro Frigisingas site, ipsam supradictam ecclesiam supramemorati conditores communis manibus firmiter tradiderunt et iure legali firmaverunt. Et haec testes Arn. Ratolt. Amalunc. Arperht. Hrodperht necnon et ipsi traditores

b) Simili modo Sandrat ecclesiam suam tradidit domui sanctae Mariae in loco Frigisinga constructa cum omnibus ad haec pertinentibus firmiter tradidit ut supra in ipso die stibulatione subnexa. Et haec testes: Arn. Arperht. Heripald. Ratolt.