Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 71

Uuaninc schenkt seinen Besitz zu Germersberg und Rehbach.
Datierung: 776 02 26
Ausstellungsort: Germersberg

TRADITIO UUANINC DE MONTE VEL DE REHCPAHC.

Regnante domino nostro Jesu Christo in anno XXVIIII. regni domni Tassiloni ducis ego Uuaninc languore depressus ad ultimum deductus cogitare coeperam de anima mea seu de futura vita, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere. Haec meditans apud memet ipsum pertractans, ut alodem quem genitor meus Utto mihi in hereditatem reliquit vel a fratre meo sortitus sum in loco ad Monte nuncupante vel alio loco quae dicitur Rechpach vel quicquid ad ea. pertinent loca, id est servos mancipias colonias aedificia silvas frutecta ruras pascua pratas aquarum decursus cum omne utensilia ad nos iura pertinentia ut traderem ad ecclesiam beate et intemeratae virginis Mariae et confessoris Christi Corbiniani sepulchro castro Frigisinga site. Ita et fecimus haec omnia quae stilo conprehensa sunt in praesentia genitoris vel germani necnon et propinqnorum agmine vel coniugis atque sacerdotum, id est Uuicpót, Erlapald, Hunolt, ut si quis contra hanc traditionem venire temptaverit, in iudicio cum his incurrat sanctis quorum ibidem venerantur nomina in conspectu tremende maiestatis divinae et traditio haec nihilominus firma permaneat stipulatione subnexa iure functionis peracta Actum in loco praenotato per manus genitoris et germani seu praenotatum sacerdotum chrono superius couprehenso sub die consule quod erat IIII. kal. mar. Et haec testes et eorum nomina iure per aures tracti Erlapald. Uuicpót. Hunolt presbiter. Adam. Altuperht. Erpho. Adalger. Épo. Perhtcoz.Fritilo. Paturich. Uuicrát et cunctus clerus sanctae Mariae domui deservientes Ego Heripald clericus iussus ex ore Heredis episcopi conscripsi