Ratpót schenkt seinen väterlichen Besitz an der Moosach und Glon.
Datierung: 774 03 31
Ausstellungsort: Freising
Ego Ratpót ob intuitu summi rectoris dei rem propriam quam genitor meus Crimuni in hereditatem mihi reliquid dono ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae Frigisingas castro constructam quam hereditatem ad Mosaha amne vel Clana possideo post obitum meum et infra ad serviendum illuc cum ipso ad domum episcopalem dono atque transfundo casas curtes mancipias territorium pratas pascua silvas saltora aquarumque decursis excepto Aermunto famulo nostro quem fratri nostro Uuicpatone supra partem suam quam sortiebat contra me donavimus, reliqua in perpetuo stabilimus esse firmatum ut si quis quod futurum fieri non arbitror quislibet opposita persona contra hanc donationem ire temptaverit, inprimis deum se offendisse se non dubitet et cum eadem sanctam Mariam communicet causam atque beato confessore Christí Corbiniano actum donationis nihilominus firma permaneat Actum in castro Frigisingas in anno XXV. regnante domno et inlustrissimo duce Tassilone sub die consule quod erat pridie kal. apr. in caena domini Et haec testes per aures tracti Inprimis Heres espicopus cui haec credita sunt. Deinde Ratolt, Otpald, Epó, Sepi, Immo presbiteri. Rihpald, Arn, Pern, Liutfrid diaconi excepto quem honore commotavimus stilo non merito Pernum. Hramperht. Sigolt. Hrodker popularis cuncto praesente clero Ego Sundarheri iassus ex ore Heredis donationem hanc conscripsi