Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 65

Onolfus schenkt Besitz nebst Bethaus zu Röhrmoos, Glonn und Allach.
Datierung: 774 03 30
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ONOLFI.

In Christi nomine Ego Onolfus divina vocatione dilectum et quasi unicum Keparohun amisi filium latrociniis insidie interemptum a quo orbatus remansi cum unico Hrodino filio vocabulo quem in deificum constitui documentum. Id me cogitante vel tractante patrimonium qui iure possidere videbar vel quod Toti genitor meus mihi reliquit aut quod coniuge meg Alpsuuinde ab genitore Keparoho in hereditatem relictum esse videbatur pariter manu commune ad oratorium et ad locum quae dicitur Roraga. Mussea tradedimus atque transfundavimus. Ipsam namque ecclesiam vel oratorium tradedimus ad beatae et intemerate dei virginis Mariae et domini genetricis ecclesiam domui episcopale et in castro Frigisingas moeniis sitae, ut post obitum meum atque care praenotate coniuge filiique praedicti Hrodini dei opitulatione ad honorem si accesserit, communiter episcopale iudicio atque canonice normae iure possedeat praedictum patrimonium intercessor genitori matrique et germani adsistat, tamen episcopali subiciat potestati, illius post obitum ad praenotatum domum tene iureditionis affectus. Sin autem nostris impetire dedierit delictis, ut sublimare sacerdotalis neglexerit gratibus suamque ad obitum usque possedeat partem, cetera incommota ut praedictum est permaneant inlesa et ipsius unici post obitum eadem observentur ditionibus Donavi namque et transfundavi in eadem verba praedictum locum Roraga Mussea et alium quae dicitur Clanae secus fluenta ipsius fluminis et tertium quae appellatur locum Ahaloh donavi namque casas curtes aedificia rura saltura prada pascua aquarumque decursura molendinarias silvas lucos mancipias pecodes vel quicquid possidere videbar culta et inculta utensilia omnia et quirendi iure debita licentiam concessimus stipulatione stilo perarare deposcimus ut si ego ipse vel quislibet opposita persona contra hanc donationem inire conaverit, inprimis insolubile vinculo anathematus substentetur et cum dei genetrice et intemeratae virginis communicet rem inlicite huiusmodi commissam et cum beato Christi confessore Corbiniano cui haec credita sunt et eorum virtutum quorum nominatim ibi in deifico laude esse videntur Haec sunt testes per aures tracti Inprimis eorum praeceptor in eadem verba Arbeo episcopus cum cuncto clero, quia syno- dalis accesserat dies quod erat V. feria ante pascha in qua chrisma conficitur. Tamen ex parte necessitate cogente nominatim per aures tractos ut opinor perarare nomina debemus chronique prius quod erat in anno XXV. domni et inlustrissimi Tassilonis ducis Uualtrih, Ratolt, Reginperht, Meioran, Hununc, Pern, Pald, Horskeo, Óto, Epó presbiteri testes. Arn, Reginolt, Liutfrid, Rihpald diaconi. Chuno, Pópo, Sullo, Háto, Hitto, Hramperht laici testes. Ceteri sine numero quorum nomina si stilo conprehendere voluissem, dies ut opinor priusquam defecisset vocabula Actum in villa publica castro Frigisingas sub die consule quod erat III. kal. apr. iam annorum praenotato numero Ego Sundarheri iussus ex ore Heredis conscripsi atque testes firmavi