Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 64

Die Priester Sigo und Roadperht und der Diakon Erlaperht übergeben ihren Besitz zu Zolling, Bergen, Pfettrach.
Datierung: 773 09 13
Ausstellungsort: Freising

SIGO PRESBITER AD PERGUN ET AD PHETARAH.

In Christi nomine Denotare ego Heres episcopus decrevimus quod Sigo presbiter Patrimonium suum post obitum suum fratribus suis consentientibus sanctae Mariae et domui episcopali tradebat Frisingas castro sitae pro se et suisque decessoribus. Similiter et Roadperht presbiter patrimonium suum firmavit per testes. Nam prioris allodis locum reliquimus que est in confinio nuncupante Feldin posterioris in territorio Zollingas utrique cum titulis per testes firmaverunt. Similiter Erlapalt diaconus suum alodem per testes firmavit. Insuper et Isanher presbiter eius post obitum suam alodem sicut superiores ad prenotatam ecclesiam firmavit. Hi namque ad sepulcrum beati Corbiniani firmissima traditione per testes horum post obitum prenotatas alodes in conspectu Heredis episcopi et cuncto clero firmaverunt, sed duorum minime patrimoniorum loca denotavimus quorum alter in confinio que dicitur Perga, alter Feteraha subiacenti territorio declaratur. Actum in Castro Frisingas in anno XXVI. regnante domino et illustrissimo duce Tassilone sub die consule quod erat idus sept. Nomina testium in libro traditionum habentur.