Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 63

Hunperht schenkt seinen Besitz (nebst Kirche) zu Schwimmbach (?).
Datierung: 773 08 30
Ausstellungsort: Aiterhofen

TRADITIO HUNPERHTI DE LOCO SUUEINPAH.

In nomine summi et unigeniti filii dei vivi Jesu Christi et domini nostri Ego Hunperht divina evocatione correptus timore ob delictis gehenne perculsus amore aeternae vitae coactus iuventutis delicta deplorans, sed rei ignarus finem propterea per consensu domni et inlustrissimi ducis Tassiloni atque licentiam willam propriam Suueinpah nuncupante tradedi ad ecclesiam beatae et intemeratae semper virginis Mariae necnon et ad sepulchro confessoris Christi Corbiniani eorumque sociis quorum ibidem patrocinia venerantur. Dono enim praenotatum beneficium tam pro domno Tassilonem venerabilem ducem qui mihi inspiratione divina hoc largitus est donare quod eius bone memoriae Otilone genitore necnon et genetricae Hiltdrudae ad ultimum pro meis delictis, ut eorum intercessionibus pio apud domino veniam peccatorum mereamur accipere, licet indignus tamen illius misericordie fidus qui peccatori non vult mortem, sed veniam pollicetur conversi qui minime scrutatur initium, sed semper intendit finem qui momentaneam latronis suscepit paenitentiam paradysi pollicebatur communionem. Pro cuius amore atque timore trado praenotatam villam ex integro excepto tres puellis quas in dude coniugii tradebam et ius conpelli trado namque et transfundo aedificias curtes titulus cum suae possessione servos ancillas ruras pratas pascua silvas saltos aquarumque decursos inriguos molendinas colones altiones pecodes et omnia utensilia quicquid ad praedictam pertinet villam cum finibus universis et terminibus iure conclusis vel a genitore si qua sunt adquisita et mihi relicta in perpetuum stabilem fieri firmamus stipulatione subnexa ut si quis contra hanc traditionem de heredibus meis vel quislibet venire temptaverit vel frangere voluerit, iram dei et domini nostri Jesu Christi semet incurrere non dubitet et in districto examinis iudicio cum eadem sanctam Mariam sociisque eius communicet causam et sub anathematis vinculo insolubile damnatus permaneat pro meis et eorum dominorum quorum praenotavimus nomina delictis rationem reddat usque ad novissimam quadrantem epistula haec nihilominus firma permaneat quam summa voluntate per manu Heredis episcopi firmavimus Actum in villa Eitraha nuncupante in anno XXVI.t0 regnante domno et inlustrissimo duce Tassiloni. Et haec testes ad confirmandam traditionem Inprimis domnus atque praenotatus dux Tassilo qui haec fieri iussu consensit. Machelm. Helmuni. Rihperht. Reginolf. Craman. Heimperht presbiter. Ex nostris Magolf. Ratolt. Pern. Arn et tanti enim testes existunt quauti ibidem fieri videbantur vel ex ipsius subiectis ibidem fuerunt. Sub die autem acta haec consule quod erat III. kal. septemb Adalger. Hartnid. Cundpald et item Helmuni alius testis. Ego Sundarheri clericus iussus ex ore Heredis episcopi traditionis epistulam praesentem conscripsi Et ego Tassilo dux manu propria confirmavi