Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 57

a) Cundhart schenkt ein Drittel seines Besitzes an die Marienkirche zu Rott am Inn. b) Sein Bruder Lantolt desgleichen.
Datierung: 773 04 25

TRADITIO CUNDHARTI ET FRATRIS SUI NOMINE LANTFRID.

a) In nomine domini nostri Jesu Christi Dum dominus perdonavit fidelibus de terrenis divitiis mereare caelestia post dictum apostoli: Perit mundus et ea quae in mundo sunt, illud vero quod ad ecclesiis aut in pauperibus erogatur nunquam perit, sed in memoria aeterna pro iustitia reputatur ego enim Cundhart cogitans pro remedium animae meae vel pro aeterna retributione a die praesente donatum in perpetuum esse volo ad ecclesiam sanctae Mariaae virginis quae sita est in litore fluminis quod diciter Rota tertiam partem hereditatis meae in ipso loco adiacentem quicquid me in hereditatem pertinet, in ipso loco tertia pars sicut supradiximus trado atque transfundo ad domum sanctae Mariaae in locum supradictam terris pratis, pascuis silvis aquarumque decursibus vel quicquid me ea ratione pertinet hoc donatum firma et stabilis permaneat usque in finem

b) Simili modo tradidit frater eius Lantfrid in dei nomine post obitum fratris sui Cundharti tertiam partem ad ipsam ecclesiam iuxta fluminae Rotae beatissime virginis Mariae, hoc est in ipso loco et in ipso vico tradidit atque transfundavit ad ipsam supradictam ecclesiam campis pratis pascuis silvis vel quicquid habuit in ipso loco Rota ad haec legibus pertinere videbatur sicut condictum est, tertiam partem in omnibus donatum in perpetuum esse volo, ut pastor ipsius ecclesiae potestatem habeat ab illo die pro hoc facere quicquid voluerit, id est tenendi dominandi commutandi suisque successoribus relinquendi Si quis de heredibus meis aut quislibet opposita persona contra hanc donationem venire aut frangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et in omni loco ubicumque nomen sanctae Mariae celebratur damnatum sciat se et sequestratum ab omnibus adiutoriis eius et quod repetit evindicare non valeat, sed traditio haec firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum est sub die consule in VII. kal. madias regnante Tassilone duce anno XXVI. † Signum manus ipse Lantfrid. † Signum Cundharti. Signum Offoni.