Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 56

Der Priester Heripald schenkt seinen Besitz zu Ruderzhausen.
Datierung: 773 04 22

TRADITIO HERIPALDI PRESBITERI DE DRUDPERHTESHUSIR.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcircoego Heripald presbiter propriam hereditatem simul cum genitore meo Lantpaldo in villa quae nuncupatur Drudperhteshusir et quicquid ad haec pertinet dono atque transfundo ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae infra oppido Frigisingas locum publicum, ut me vivente vel post obitum meum habeat potestatem defensor atque possessor ipsius supradietae ecclesiae Tradedi itaque atque transfundavi propriam hereditatem atque empticam in iam praedicto loco, reliqua autem utensilia, id est campis pratis silvis aquarumque decursibus et quicquid nostris ditionibus esse videtur sub die consule quod est in mense X. kal. mai regnante domno nostro atque inlustrissimo duce Tassilone anno XXVI. regni eius. Haec autem omnia loci huius utensilia plenissima devotione ad praedictum locum fieri in perpetuo confirmavi nullo prohibente. Et haec sunt testes per aures tracti Ratolt, Reginperht, Heimilo presbiteri. Liutfrid, Dauid diaconi. Mahtheri. Reginperht. Onhart testes. Si quis vero quod fieri non credo ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quis opposita persona contra hanc donationem venire temptaverit, cum deo iudicem omnium et agmina sanctorum excommunicatus appareat Haec autem omnia actum in praesentia venerabilis pontifici Heredis