Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 55

Hroadunc und sein Sohn Adalunc schenken ihren Besitz zu Ober-(Unter-)bremrain.
Datierung: 773 03 27

TRADITIO HROADUNC ET ADALUNC DE PREMAREINI.

In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi temporibus gloriosissimi ducis Tassiloni anno regni eius XXVI. indictione XIII. ego Adalunc simulque cum filio meo Hrodunc tractantes enim nos de aeterna beatitudine vel de poenalif iudicio, qualiter deum contemnentes poenam incidunt aeternam et Christo adherentes vitam adipiscunt sempiternam, pro hoc igitur statuimus apud nos, ut de iura propriis nostris ad oppidum Frigisinga tradimus ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae virginis in loco nuncupante Premareini omnia quae ibi habuimus, id est servos et ancillas pratas silvas cultum et incultum aquarumque decurrentia omnia quae ibi possedimus totum ex integro ad praedictam ecclesiam tradimus post obitum nostrum, ut ibi sit stabilis pro redemptione animae nostrae Si quis autem ulla opposita persona quilibet contra hanc cartam traditionis contraire voluerit nos ipsi aut aliquis ex nostris heredibus, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et ab omnibus sanctis excommunicetur et partem habeat cum Juda traditore et carta haec nihilominus firma permaneat Et haec sunt testes per aures tracti Ratolt presbiter. Pern presbiter. Adalhoh presbiter. Tiso presbiter. Dauid diaconus. Francho clericus. Heripald clericus. Arn testes. Ego autem Horskeo iussus ab episcopo Herede scripsi et subscripsi Actum sub die consule VI. kal. aprilis