Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 47

Der Priester Uuolfperht übergibt seinen väterlichen Besitz nebst Kirche zu Altenhausen.
Datierung: 772 09 05
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO UUOLFPERHTI PRESBITERI DE ALTUNHUSIR.

Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo anno XXV. regni Tassilonis inlustrissimi ducis ego Uuolfperht largitoris munere piissimi dei presbiter pro anima mea atque aeternam retributionem propriam hereditatem quam genitor meus Erchanperht in alodem mihi reliquit cum ecclesiam sancti Ualentini quam ipse condideram in villa quae dicitur Altunhusir dono atque transfundo ad altarem beatae et intemeratae virginis Mariae et beati Christi confessoris sepulchrum Corbiniani. Post obitum vero meum atque genetrices meae Rathilta ad ipsam domum Frigisingas castro episcopalem situm firma haec traditio et stabilis permaneat tám pro me quam pro genitori atque genetrici inconcussa permaneat ut si quis contra hanc donationem ire temptaverit, cum ipsa dei genetrice communicet causam et cum eodem Christi confessore et iudice terreno librarum duarum auri culpabilis existat tamen donatio haec nihilominus firma permaneat Tradedi namque casas curtes mancipias pecodes et omnia utensilia territorium pratas pascua aquarumque decursos vel quicquid possidere videbar stipulatione subnexa. Facta haec traditio in basilica sanctae Mariae tempore praenotato sub die consule quod est nonas sebtemb in conspectu Arbionis episcopi atque cuncto clero et eorum qui aderant innumerabilium. Haec sunt testes Heres episcopus. Uualtrih, Hununc, Parceol, Ratolt, Pald, Heimilo, Pern, Cundheri presbiteri. Arn, Liutfrid diaconi. Chuno. Sullo. Petto. Rihpald. Sigifrid. Reginperht et ceteri rem videntes atque confirmantes Ego Horskeo ex ore Arbionis episcopi hanc donationem iussus conscripsi