Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 41

Uurmhart schenkt seinen Besitz der Marienkirche zu Rott am Inn.
Datierung: 771 01 10
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO UURMHARTI DE ROTA.

Constat enim omnium bonorum auetorem esse universarum rerum deum ex cuius munere universas dividuntur alodes Propterea ego Uurmhart divine muneris concessionepiopriam hereditatem post obitum meum, si genetrix mea ante tinem meum vitalem emitterit flatum et si soboles non genuissem, post dies meos funditus substantia mea omnes rés inquisitas ad intemerate virginis Mariae ecclesiae Rotae fluminis sitae ripae pertinere debuisset; si autem meae decessisse et genetrice aut infante proprio supervixisse contigerit, tertia pars ecclesiae conteneatur, eorum post obitum relique quae fuerint supra membratim ecclesiae soli dentur. Huismodi in constitutione trado ad ditionem praenominatae ecclesiae atque pontificis insuper et de eo constitutis ministris praenotatam rem, id est casas curtes silvas ruras pradas pascua aquarumque decursos cultam non cultam rem quiequid iure ditioni meae subiecta esse videatur rem inquisitam stibulatione subnexam ut si quis contra haec donationem de heredibus aut de propinquis meis venire temptaverit, iram districti iudicis sibi vindicet et terreno rectori culpabilis existat membrana haec nihilominus firma et stabilis permaneat Actum in villa Isana praesente episcopo Herede et cuncto clero sub die consule quod est IIII. id ian regnante inlustrissimo virorum Tassilone duce anno XXIII. regni eius. Haec sunt testes qui propria manu firmaverunt Heres episcopus testes. Oadalker presbiter testes. Reginperht presbiter testes. Cundhart presbiter testes. Heimperht testes. Toto testes. Ego Alpolt acsi indignus vocatur presbiter testes haec epistolam scripsi