Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 40

Pópo, Uuallod, Rachoth schenken ihren Besitz zu Frauenvils.
Datierung: 770-783

TRADITIO POPÓNI ET UUALLODI SEU RAHHOTHI DE LOCO QUOD DICITUR FILUSA.

Notum est cunctis fidelibus in ista provincia manentibus quod fideles viri animas eorum redimere et ipsum domum dei cum oblationibus adornare et vitam aeternam pro hoc studuerunt et cupierunt possidere quorum nomina Pópo, Uuallod, Rachoth. Tradiderunt propriam hereditatem eorum ad sanctam Mariam matrem domini nostri Jesu Christi in ipsius ecclesiae dedicationis die in praesentia Arbionis episcopi seu in manum ipsius tradiderunt terrena, ut possiderent caelestia et ipse praedictus Rachoth tradidit tres mancipias pro animam genetricis suae. Haec sunt qui praesentes adfuerunt et testes extiterunt Uualdperht. Oadalperht. Erlolf. Dorfuni. Uuachar. Engilperht. Si quis autem contra hanc traditionis cartulam inire temptaverit aut frangere voluerit, iram dei incurrat et conponat sicut lex est