Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 39

Der Priester Oadalker übergibt Besitz zu Leonhards(?)buch und an der GLonn.
Datierung: 770 09 26
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO OADALKERI PRESBITERI DE LOCO POAH ET DE RIPA FLUMINIS CLANA.

Dum in dei nomine ego Oadalgaer divina clementia presbiter nuncupatus cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere corpori meo crepiscente languore cotidianis adfligor doloribus, resoluta genua iuventutis amissa vigore suspirus fruor analatum, fragilis septam parietis ahimam fictili tecumine subpositam contueor, futuram vitam f ateor, veritatis testimonium repperio qui ait: Relinque omnia quae habes et veni sequere me et babebis thesaurum in caelo. Propterea universam substantiam quam genitor meus Cello in hereditatem mihi reliquid ipso praesente atque consentiente saeculum dum relinquisset atque habitum mutasset, propria manu universam substantiam, id est communem hereditatem nostram mihi tradebat in conspectu Arbionis episcopi atque cuncto clero atque nobilium virorum seu nostrorum finitinorum quorum in praesentia in castro Frigisingas nuncupante intemeratae et semper virginis atque dei genetricis ecclesiae Mariae una cum socio beato Christi confessore Corbiniano cuius corpus infra moeniis conditus esse dinoscitur et reliquiarum earum consotius quorum ditioni universam hereditatem nostram tam pro me quam genitore consentiente ipso atque genetrice tradedi atque transfundavi excepto necessitate cogente, si institerit tempus, ut uterer eorum utensiliis non ut propriis, sed quasi beneficiis ecclesiae Post obitum vero meum vel traditio haec firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa consentiente viro inlustrissimo duce domno Tassilone qui manu propria traditionem firmavit hanc Tradedi namque in loco nuncupante Poh et in alium locum ripa Clanis ilumina quem possidemus inter utrisque locis coloniis quinque cum omnibus eorum utensiliis tradedi casas curtes pratas pascuam aquas earum decursos territorium finas silvas saltores planities vel quicquid iure possidere videbamur omnem rem inquisitam ut si quis parentorum meorum vel opposita persona contra hanc donationem inire temptaverit, insolubile vinculo aeterna damnationis reati retributionem recipiat et cum sancta dei genetrice atque praedicto confessore Christi rationis teneat causam et insuper iudice terreno auri librarum duarum argenti quinque culpabilis existat et donatio haec nihilominus firma permaneat Actum in oppido Frigisingas sub die consule quod est VI. kal. octob anno XXIII. regnante eminentissimo domno Tassilone duce. Haec sunt testes qui manu propria firmaverunt aut per aurem aut per verba ad testimonium conducti: Inprimis domnus dux Tassilo testis. Deinde Alim et Heres episcopi testes. Uualtrih, Ratolt, Hununc, Reginolf, Engilpald, Horskeo presbiteri. Arn, Reginolt, Pern diaconi. Cundhari, Mazii, Salucho iudices. Haimo ac Geo et reliqui innumeri. Ego Oadalger donator scripsi et subscripsi propria manu et testes firmavi. Et ego Cello manu propria scripsi et ipse tradidi Uirgilius episcopus testes. Uuisurih episcopus testes. Chunihart testes. Chunihoh testes.