Peigiri übrgibt seinen Besitz nebst Kirche zu Holzhausen.
Datierung: 770 04 28
Ausstellungsort: Holzhausen
Regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo anno XXIII. inlustrissimi Tassilonis duci regni ego Peigiri nomine in loco quae dicitur Holzhusir ad ecclesiam beati arcbangeli Mihaelis rem propriam quam fundavi tradedi filiis meis praesentibus atque per consensum fratrum meorum, inprimis portionem territorii Odalperhti pro remedium anime eius postea vero meam portionem quam a filiis sumpsi excepto colonias duas, unam quam inhabitat Puzzii, aliam quam Tenno tenebat si quacumque necessitate tradendi fuerit ut ex his habeam potestatem aut filiis aut quolibet et mancipias tres nomine Tagapaldum et Sasca Sclauam et Palduuiha; reliquos vero ex integro tradidi excepto quos liberos relaxavi quorum nomina et Misa et Cozzo eorum muntpurt ad ipsum pertineat titulum quern ex integro cum omni traditione ad beata dei genetricis Mariae in domum episcopale in manum Heredis episcopi ad castro Frigisingas moeniis conditam transfundavi cum domibus curtibus mancipiis colonibus territorio cum pratis atque pascuis cum aquis et silvis cum universo utensilio cum quadrupediis vel quicquic possidere me videbar Quam traditionem in beneficium a praedicto episcopo accepi usque ad successum meum aut finem dierum meorum ad inhabitandum et adaugendum seu propagandum ut decet dei domui Tradidi namque tam pro me et germano praedicto quam pro genitore ipso vocabulo ut germanus atque genetrice et filiis in possessionem perpetuam, ut in quantitate pio apud domino veniam mereamur accipere, ut si quis contra haec donationis cartulam vel traditionem venire temptaverit, iram sibi vindicet altithroni dei et in offensionem sanctorum incedat et cum beatam et intemeratam virginem Mariam atque archangelum Michahelem communicet causam et iudice terreno culpabilis existat, donatio autem nihilominus firma permaneat; ipse vero pro meis delictis deo reddat rationem. Actum in villa Holzhusir per consensu filiorum meorum atque fratri qui et ipsi per aures testes tracti sunt rem ad confirmandam in manu praenotati episcopi Inprimis Eodunc testis. Deinde Oatlant. Postea Oadalhart in conspectu cuncto clero. Testes Lantfrid. Testis Turo. Testis Sauulo. Rekinperht presbiter. Immo. Herirat. Arn. Rekinolt. Rihperht et reliqui multi Actum in loco praenotato sub die consule quod est IIII. kal. mad tempore superius iam inserto. Ego Pern diaconus iussus ab episcopo Herede atque instructus donationis cartulam conscripsi