Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 34

Herzog Tassilo schenkt den Ort Innichen an Abt Atto von Scharnitz.
Datierung: Ca. 769
Ausstellungsort: Bozen

DE CAHPO GELAU QUOD DICITUR INDIA.

In dei nomine Ego Tassilo dux Baiouarorum vir inluster conpunctus de divina misericordia atque de aeterna beatitudine manu valente cum consensu optimatum Baiouarorum dono atque transfundo locum nuncupantem India quod vulgus Campo Gelau vocantur Attoni abbati ad ecclesiam sancti Petri apostolorum principis seu ceterorum sanctorum apostolorum atque martyrum pro remedium animae meae seu et antecessorum meorum in aedificatione monasterii atque ipsius servitio, a rivo quae vocatur Tesido usque ad terminos Sclauorum, id est ad rivolum montis Anarasi totum atque integrum campestria seu et montana, pascuas, venationes, umecta seu frutecta omnia ad eadem pertinentia locum ut nullus deinceps genitorum hominum queat nec usurpando praesumat quis quolibet ingenio aut querimonia oriente ullo modo inquietare locum atque inhabitantes in eo, in exordio rationis praedicto abbati Attoni, nec posteros eius, quia manu propria ut potui caracteres cyrografu inchoando depinxi coram iudicibus atque optimatibus meis, quia et ipsa loca ab antiquo tempore inanem atque inhabitabilem esse cognovimus, nunc vero postulantem atque humiliter supplicantem audivi et propter incredulam generationem Sclauanorum ad tramitem veritatis deducendam concessi et hilari vultu tradedi per presentes apices, ut nullus quod fieri minime arbitror ex heredibus aut coheredibus meis sive quolibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis ire aut infrangere vult, iram dei incurrat et omnium sanctorum Signum manus meae propria Tassilonis donante atque confirmante. Actum in Bauzono rediente de Italia anno ducatui eius XXII. † AlizzeoReginuuolf. † Signum manus Cundheri. † Drudmunt. † Pillunc. † Oatachar. † Hliodro. † Crimperht. † Papo. † Hariperaht. † Kislolt. † Jubeanus, † Alim episcopus testes. Ego Anno indignus iussus scripsi et subscripsi