Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 29

Uurmhart schenkt ein Drittel seines Besitzes der Marienkirche zu Rott am Inn.
Datierung: 769 01 15

TRADITIO UURMHARTI.

Cessio vel donatio ad loca sancta. Dum dominus Jesus Christus numerare precem caelestia iuxta lectione: Perit mundus et ea quae in mundo sunt, illud vero quod in ecclesiis aut pauperibus rogatur numquam periit, sed in memoria aeterna pro iustitia reputatur igitur ego enim in dei nomine Uurmhart cogitans pro remedium anime meae vel pro aeterna retributione propterea conplacuit mihi animus dono a die praesente donatumque in perpetuum esse volo ad ecclesiam illam ad Rota in honore sanctae Mariae constructa ubi Dominicus presbiter praesente tempore sacerdus praeesse videbatur, hoc est in villa ipsa de omni rem mea tertiam partem de alode de qualibet adtracti mihi legibus obvenit omnia quod in illa die habeat aut mansos aut mancipias campis terris cultis et incultis pascuis et omnibus pratis silvis aquis aquarum decursibus sicut superius diximus Propterea donationem hanc fieri rogavimus, ut pars ipsius ibique successoribus desuper scripta ab illo die faciant quae voluerint, id est tenendi dominandi commutandi suisque successoribus relinquendi vel quicquid exinde eleget faciendi liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem Igitur enim ego et coniux mea, si nobis filius ortus fuerit et vitam ducat, deo iubente conplacuit nos, ut habeat potestatem duas partes et mater mea de hereditate mea, hoc est mansus vir et femina et mancipii cum omnibus facultatibus suis, sed tamen infans ad vitam non venit aut si transierit, post discessum quoque eius ipsa hereditas revertatur ad ecclesiam in honore sanctae Mariae Si quis de heredibus meis aut quislibet opposita persona donationem venire temptaverit aut frangere voluerit, inprimis iram dei incurrat omnipotentis et a limitibus sanctae Mariae vel communionem sanctorum separatur et quod repetit evindicare non valet sed praesens donatio haec omni tempore firma permaneat stipulatione subnexa sub die consule quod est XVIII. kal. febr regnante domno duce Tassilone anno XXI. Signum manum: testes Atti et Adalcoz et Odalmunt. Ego Isanhart presbiter servus servorum dei in nomine dei. Ego Dominicus presbiter hanc epistulam scripsi et subscripsi. Amen