Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 28

Undeo und der Priester Cundhart übergeben eine Kirche zu Kronacker.
Datierung: 768 04 26
Ausstellungsort: Kronacker

TRADITIO UNDEONIS ET CUNDHARTI.

De ecclesia ab Undone seu Cundharto presbitero fundata in loco qui cognominatur Chrakinachra et ab episcopo Arbioni dedicata in honore sancti Ualentini confessoris haec inter eis facta convenientia, ut sub diebus conditorum ab episcopo concedente eorum consistat ditioni tamen iura episcopali, ut ceteras non solvat extra constitutum; eorum post obitum per omnia canonica ad domum beate Semper virginis Mariae obtineat ditioni in tempore qui praeerit episcopi ut auctoritas priscorum declarat. Actum in villa supranominata sub die consule quod est VI. kal. maias anno XX. regnante inlustrissimo duci Tassilone luna V. indictione VI. plus minus. † Signum Cundharti qui haec fieri rogavit. † Signum Arbioni episcopi. † Signum Attonis abbatis. † Signum Kernodi presbiteri. Signum Reginperhti presbiteri.