Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 26

Uualtheri und seine Gattin Hiltini schenken ihren Besitz zu Ambach an die Kirche zu St. Andreas in Freising.
Datierung: 765-776

TRADITIO UUALTHERI SEU UXORI EIUS DE AUINPAH.

In Christi nomine Ego Uualtheri et coniux mea Hiltini tradidimus cum licentia Tassiloni hereditatem nostram quae nos contingebat pro dilectione dei et pro animae nostrae redemptionead ecclesiam sancti Andreae ad monasterium Hukiperhti, ut ibi firma sit stabilisque permaneat traditio nostra hoc sunt tres servi Ratmunt, Uuizmunt, Muno cum uxoribus et filiis suis et cum pecoribus et terra circa Auinpah ambas partes Et firmavimus cum testibus Cozzolt presbiter testes. Chuniheri presbiter testes. Uuital presbiter testes. Fridheri testes. Fridurih testes. Hucco testes. Deotmar testes. Huni testes. Frehholf testes. Anno testes. Adalpald testes. Hiltiperht testes. Hagustalt testes. Atto testes. Chraft testes. Si quis contra hanc causam inire voluerit vel corrumpere cogitat, habeat commune cum deo et sancto Andreae apostoli coram conspectu dei terribilis iudicis Ego Sundarhari hanc cartulam scripsi iussione Arbionis episcopi