Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 25

Hitto schenkt ein Drittel seines Besitzes zu Pettenbrunn.
Datierung: 765-770

TRADITIO HITTONI DE PATINPRUNNIN.

In nomine domini Ego Hitto pro remedium animae meae trado omnia quae possideo in vico Patinprunno tertiam portionem de terra vel pratis silvis et omnium quae ad me de alode pertinere legibus videbantur in ipso loco sicut iam supra diximus tertiam partem firmiter trado atque transfundo ad domum sanctae Mariae in loco Frigisinga, de mancipiis hominem nomine Ratan cum uxore sua nomine Deotlind cum duobus filiis cum omni quae possident in ipso loco Signum manus Hittonis qui hanc paginam fieri rogavit. † Signum manus Arbionis episcopi qui interfuit. † Signuni manus Chunoni qui interfuit testis. † Signum manus Oadalkeri diaconi qui interfuit. Signum manus Maginharti qui interfuit et alii multi quos dinumerare non possum.