Der Edle Poapo schenkt seinen Besitz zu Sonnen-(Norder-)wiechs und zu Holzen an der Attel.
Datierung: 765 05 17
Ausstellungsort: Freising
Dum oportet unicuique qui in hoc mundo vacare videtur sacramenta reminiscere et ultimum diem pertimiscere, ne nos inprovisa mors subito sicut habet casus humane fragilitatis inparatos inveniat et tamquam fur conprehendat vel aeterne mortis laqueis tradat, de rebus transitoriis quem domini pietas humanaque utilitas adquisierit patronum adquirere debet qui pro eius vicibus diemque magni iudicii apud dominum intercedat, ut mercedem plenissimam apud ipsum retributionis accipiat Quamobrem ego in dei nomine Poapo vir nobilis congregavi multitudinem parentum meorum nobilium viroruin, per quandam dubitationem filiorum meorum consiliavi cum illis sicut ipsi consilium eorum mihi per fidem dederunt, ut hereditatem meam domui sanctae Mariae tradidissem. Interea contigit, ut condictum est publicum synodum seu alium placitum ad Frigisingun fieri. Et ego Poapo veniens veniebam cum parentibus et fidelibus meis ad iam dictum domum sanctae Mariae et nuntiavi consilium nostrum Heredi episcopo. Et ipse pastor ac medicus animarum consolens nos et hoc consilium gratanter accepit et nostram promisit memoriam confirmare in ipso domo dei perpetualiter. Proinde iterum retractavi, ut pro remedium animae meae vel pro peccatis meis abluendis, ut mihi pius dominus in aliquantulum veniam aeternam praestare dignetur hereditatem quoque meam in locis nuncupatis ad Uuihse et ad Holze ad domum sanctae Mariae seu omnium sanctorum quorum reliquiae ibidem venerari videbantur coram omni clero seu parentibus meis confirmantibus firmiter et indubitanter tradidi et statui ut ibidem ad ilium sanctum locum firmiter in perpetuum permansisset hoc est in locis iam dictis quicquid ibidem de hereditate propria habere videbatur, totum ex integro tradidi et cum testibus confirmavi ad supradictum domum, ut ibidem perpetualiter permansisset ea vero ratione, ut quamdiu advivimus, ego ipse et filii mei ipsam causam cum integritate habere vel usurpare debeamus eo modo, ut nullus propter quandam disceptationem filiorum meorum si contigisset abstrahere ipsam hereditatem meam non potuisset de domo sanctae Mariae, sed traditio mea firma et stabilis permaneat in perpetuum Post obitum vero nostrum cum omni rem addita vel emeliorata absque ulla consignatione vel contradictione ipse rector qui tunc tempore ipso monasterio sanctae Mariae ad gubernandum praeesse videtur in suam faciat revocare dominationem Et si quis vero quod futurum minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis quicunque emissa persona qui contra hanc epistolam traditionis quam ego ipse propria voluntate fieri vel firmare rogavi venire aut aliquid resultare temptaverit, inprimis iram dei omnipotentis exinde incurrat et cui litem intulerit solidos quingentos coactus exsolvat et petitio sua vacua et inanis permaneat, sed per epistulam omnique tempore firmiorem obteneat roborem manu mea propria subterfirmavi et bonis hominibus ad roborandum decrevi quorum nomina haec sunt: Inprimis Heres episcopus cum omni familia sanctae Mariae in publico synodo, id est Arn diaconus. Orilan diaconus. Ratolt diaconus. Liutfrid clericus. Heimilo clericus. Hununc clericus. Selprat comes. Alprat comes. Mezzi comes. Uualdker. Hringrim. Alphart. Egilolf. Perhtolf. Chuno. Angilperht. Pern. Arbeo. Hartrih. Actum est haec ad Frigisinga anno XVI. Pippini regis ab incarnatione domini anno DCCLXV indictione IIII.ta die consule quod facit non. mai. Et ego Pern clericus ex ore Heredis conscripsi