Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 22

Reginolt und Egeno geben ihren Besitz an die Kirche zu Hohenbercha.
Datierung: Vor 765-767 07 10

TRADITIO PERCHAK.

In nomine domini nostri Jesu Christi Ego Reginolt et germanus meus Egeno pro remedio anime nostrae sive parentum nostrorum, id est pro patre vel matre seu avones et pro omnibus qui de propinquitate nostra sunt qui in Christo crediderunt tradidimus atque transfundavimus de paterna seu qualibet hereditate totum et integrum ad ecclesiam sancti Michahelis in loco qui vocatur Perchak, omnia ad ipsum locum dedimus atque transfundavimus per licentiam et hortamentum parentum nostrorum et ipsos presentes et testes tradentes ex integro qui presentes fuerunt secundum quod ecclesiasticis viris didicimus ut hec donatio firma et stabilis permaneat Et si quis de heredibus meis vel propinquis seu oppositia persona qui contra hanc donationem ire aut frangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et iudici qui eodem tempore fuerit solvat auri uncias XII et in conspectu dei cum omnibus sanctis seu patribus CCCXVIII sciat se rationem redditurum qui ullo modo hanc donationem frangere voluerit, si se non emendaverit, dampnetur et anathematizetur ab omni aecclesia sancta dei. Nomina testium in libro traditionum habentur. Facta est hec epistula tempore excellentissimi viri Pippini regis et Tassiloni ducis mense VII. X. die mensi VII. Et ego Reginolt et germanus meus Egino per licentiam omnium servorum dei usque dum vita nostra est, si revertimus, petimus, ut ipsa causa que pro nos tradimus nobis deserviat et ad locum ubi nos deservimus et consolationem habemus seu et mater nostra ipso modo cum ipsa causa, usque dum vivat, in ea vivat et deserviat ad ipsos sanctos ut supra scriptum est