Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 18

Erchanpald schenkt Besitz zu Hohen(Ach)percha und Mintraching.
Datierung: 762-764

DONATIO ERCHANPALDI DE PERAHAH.

In nomine domini nostri Jesu Christi salvatoris dei Ego Erchanpald cogitans enim aeternam beatitudinem possidere vel poenalem iudicium evadere et considerans, qualiter contemnentes deum poenam incidunt aeternam et Christo adherentes vitam adipiscunt sempiternam, propterea igitur statui, ut de iura proprietatis meae quod pater meus mihi in hereditatem reliquid ad oppidum Frigisinga tradidi ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae semper virginis in locis nominatis Perahah et Munirihhinga Enimvero tradidi de Perahah domum cum omnibus aedificiis curtiferis sepe circumcinctis et tres familias cum coloniis et cum omnibus quaecunque habent quorum nomina Nordperht et alii quinque nomine Lantfrid et uxor sua Otrih et mater eius et Alarih frater eius et in vico Muni­rihhinga duas familias cum omnibus illorum utensiliis quorum nomina Pirhtilo et uxor sua Hroadheri cum sua uxore et omnem territorium sub nostro iure et alode pratis pascuis silvis quod ad me pertinere legibus videbatur post obitum vero meum donatum ad ecclesiam sanctae Mariae domum episcopalem sicut supradictum est donatum in perpetuum esse volo tam pro me quam pro patrem meum Reginpaldum et matrem meam Cotafrita et Oadalkerum, ut hereditas mea hereditas sit sanctorum