Uetti schenkt seinen väterlichen Besitz zu Rudlfing.
Datierung: 762 12 13
Ausstellungsort: Freising
Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de fita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear aecipereidcirco ego Uuetti propriam hereditatem quam genitor meus Anulo mihi in hereditatem reliquid in villa quae nuncupatur Hrodoluinga et quicquid ad haec pertinent et quicquid ego alibi adquirere possum dono atque transfundo ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae infra oppido Frigisingas locum publicum, ut me vivente vel post obitum meum habeat potestatem defensor atque possessor ipsius supradictae ecclesiae omnia quicquid supradictus genitor meus mihi reliquid itaque tradidi atque transfundavi propriam hereditatem atque empticam in iam praedicto loco; reliqua autem utensilia, id est campis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus et quicquid nostris ditionibus esse videtur, haec autem omnia loci huius utensilia plenissima devotione ad praedictum locum fieri in perpetuum confirmavi nullo prohibente Si quis vero quod fieri non credo ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quis apposita persona contra hanc donationem venire temptaverit, cum deo iudice omnium et agmina sanctorum excommunicatus appareat et causam quod repetit vindicare non valeat et insuper in fisco culpabilis solidos CCCC componat et nihilominus praesens epistula firma permaneat Haec sunt testes per aures tracti et haec nomina eorum qui in praesentia adfuerunt Signum manus Uuettini qui hanc donationem fieri atque firmare rogavit. † Signum Chuniperhti. † Signum Isi. † Signum Haimperht. † Signum Hatonis. † Signum Agilperhti. † Signum Uictoris diaconi. † Signum Uualtilonis clerici. † Signum Dauid clerici. † Signum Cundhari subdiaconi. † Signum Hahichonis clerici. † Signum Irminfrid clerici. † Signum Arbionis. Actum in Castro publico nuncupante Frigisinga sub die id. decemb. luca XXII. indictione XII regnante inlustrissimo rege Pippino anno VIII. et venerabile duce Tassilone anno XIII. regni eius. Actum haec fuit in praesentia venerabilis pontificis Joseph. Ego Oadalger hanc donationem scripsi et subscripsi