Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 14

a) Hamminc schenkt seinen väterlichen Besitz an der Isar. b) Cauuo einigt sich mit Bischof Joseph über die Dienste des Schmiedes Aletus.
Datierung: 759 11 29
Ausstellungsort: Mattenkofen

TRADITIO CAUUONIS.

a) Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere ego Hamminc ad ultimo deductus propriam hereditatem quam genitor meus Hatto mihi in hereditatem reliquid per manus sacerdotis Claudii seu et germani mei Cauuonis ad intemeratae virginis Mariae ecclesiam in Castro Frigisingas meniis constructam ubi Joseph episcopus deo opitulante deservit, ut pro me ipso intercessor adsistat, dono atque transfundo rem inquisitam stipulatione subnexa colonias numero VI casas curtes pratas pascua aquarumque decursibus cum omnibusque utensiliis cultis non cultis vel quicquid iure meisque ditionibus in his locis esse cognosco ut inviolata permaneat hereditas praedicti luminis atrisque partibus fluminis nuncupante Isura, ut nulla opposita persona frangere non conetur neque de propinquis meis neque quislibet Si autem aliquis quod fiere futurum non aestimo propria temeritate venire temptaverit, insolubilem sibi vindicet damnum quia alienam invasit et epistula praesens nihilominus firma et stabilis permaneat quam propria sponte fieri deposcui Post obitum vero eius firmitas acta per manus Cauuoni secundum quod mos conpellit secularis. Testes per aures tracti et haec nomina eorum Arbeo presbiter. Uualtrih et Aurilianus diaconi. Perhtolt. Cauuo. Deotker. Irminhart. Reginolf. Heriperht. Folrih. Fater. Uuichart. Kysalhart. Ambricho. Uuichram. Hazzo. Haero suusque filius. Post hocsignum manus Tassilonis ducis consentienti. † Signum manus Reginperti. † Signum manus Claudii. † Signum manus Nordperhti. † Signum manus Alauuichi. † Signum manus Kerolti. Actum in villa nuncupante Matahcauui regnante domno Tassilone anno X. regni eius III. kal. decemb. indictione XI. luna V Ego Arbeo iussus de duce inclito scripsi et subscripsi et testes firmavi

b) Convenientia Cauuonis cum donato episcopo Joseph de artifice malleatoris nostro Aleto, ut eum sibi tempus ad serviendum cammiedibus de episcopo asserat et postquam de eius rediret servitio, utrique et praedictus faber et in loco positus superiori epistulae ad praedictum ecclesiae opteneant firmitatem.