Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 5

Herzog Tassilo schenkt Güterbesitz zu Föhring; ebenso Alfrid mit seinen Brüdern von dem Besitz der Fagana.
Datierung: 750 07 03
Ausstellungsort: Ober-(Nieder-)ding

TRADITIO TASSILONI DUCIS DE ERICHINGA SEU ALIORUM FIDELIUM QUORUM NOMINA REGINO, ALFRID, ANULO, UUETTI, UURMHART.

Dum in dei nomine ego Josephus episcopus pastor atque rector dominicarum ovium consistentium beatae dei genetricis Mariae seu et ceterorum sanctorum in castello nuncupante Frigisinga dum erga eodem loco conexae arve ducali pascua non sufficerant, appetivi locum ad proprios heredes quo vocatur Erichinga et ibidem pro necessitate domos construxi, quia antea iam temporibus plurimis inculta atque deserta remansit. Omnes autem possessores huius loci prumptis viribus donantes atque tradentes pro remedium animarum suaruminprimis gloriosissimus Tassilo dux Baioarorum quicquid ad Feringas pertinebat, pariter ipsis consentientibus Alfrid eum fratribus suis et participibus eorum atque consortiis, reliquas autem partes quicquid ad genelogiam quae vocatur Fagana pertinebat tradiderunt ipsi, id sunt Ragino, Anulo, Uuetti, Uurmhart et cuncti participes eorum donantes atque transfundentes seu firmitatem secundum ius Baioarorum facientes, ut ipsaque huius loci, id est Erichiga fines utrorumque genealogiarum sine fraude ditionibus beatae praedictae dei genetricis Mariae consistere in perpetuum firma permaneat, ut nulla requisitio ab heredibus vel futuris prolibus eorumque qui firmitatem nectebant adesse debeat ut siquis contra haec firmitatis epistolam fraudare conaverit, cum praedictam dei genetrice Mariam communicet causam Id itaque epistula firmitatis huius praesente domno inlustrissimo duce nostro Tassilone et iudicum eius consentientibus cum illo pariter quorum nomina ex parte scripta hic retinentur qui Signum manuum eorum firmaverunt Signum manus Tassiloni ducis. † Signum manus Raginonis testes qui enterfuit. † Signum manus Oadalhart testes qui enterfuit. † Signum manus Aliuuic testes. † Signuni manus Tatonis testes. † Signum manus Chuniperhti. † Signum manus Puni. † Signum manus Hrodhardi iudicis. † Signum manus Pettonis. † Signum manus Odalfret. † Signum manus Reginperti. † Signum manus Einhardi. Actum in villa qui dicitur Deoinga regnante domno inlustrissimo duce nostro Tassilone die tertio mensis septimi anno tertio regni eius. Et ego Tassilo dux Baioarorum confirmavi hanc epistolam. Ego Atto indignus presbiter iussus conscripsi