Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

| INDICULUM AD QUODDAM MONASTERIUM

Dominis ac venerabilibus fratribus nostris in monasterio illo degentibus ille omnium servorum Dei servus rosifluam in Christo atque inmarciscibilem opto salutem.

Siquidem vestris sacratissimis precibus nos commendamus obsecrantes clementiam vestram, ut sine intermissione die noctuque nostri memoriam habeatis, quatenus ubique vestris adiutus suffragiis liberius valeam coenosum hunc ac lubricum callem inleso pede transire, ut quandoque nexibus corporeis hinc absolutus aethereis merear thalamis mancipari. Commonere etiam maluimus dilectionem vestram, ut reli[gi]onis propositum et caritatis vinculum in invicem conservetis, ut, sicut docet apostolus, alter alterius onera portetis, ut sic adimplere valeatis legem Christi. Et sicut aspicitis periculum nostrum, si vobis non administraverimus ea, quae vobis sunt necessaria, id est animarum vestrarum remedia, ita aspicite | et vestrum discrimen, si non ex[se]quentes fueritis ea, quae vobis sunt oportune a nobis inpensa; et sicut praemonuit nos isdem princeps pastor ecclesiae: „Adtendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguine suo.“ Et ne forte aliquando nobis contingat illud audire, quod per prophetam Ezechielem olim praedixit dicens: „Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos et gregem meum non pascebant. Quod crassum erat adsumebatis, et quod debile et infirmum proiciebatis. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Ideoque vobis sit onerosum, quod isdem propheta in consequentibus ait: „Si autem non adnuntiaveris impio, ut avertat se ab iniquitate sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem vero eius de manu tua requiram. Quod si adnuntiaveris impio, ut avertat se ab iniquitate sua, et ille non fuerit reversus, ipse impius in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Nobis enim convenit, vos commonere de omnibus, quae ad veram pertinent salutem; | et vos cooperatores oportet fieri, sicut diximus, in his, quae vobis salubriter sunt a nobis inpensa.

Valete.