Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übergabe von Landgütern nach einer Schenkung

Übergabe mittels Tür und Tor der einem Kloster geschenkten Landgüter durch den Schenker an einen Mönch, mit förmlichem Eigentumsverzicht mittels Faden und Halm.

TRADICIO

Notitia locum traditionis, qualiter vel quibus praesentibus ante eos, qui vel subter firmaverunt.

Ibique veniens homo aliquus nomen ille ad illas resvel ad villas illas –, quas ipse ante hos dies per sua epistola donationis ad monasterium illum, in honore sanctorum illorum constructum, ubi domnus ille abba cum omni congregationem monachorum praeesse videtur, a die praesenti ad integrum concessit et confirmavit. Iam nomina[tus] ille per portas et per hostia seu et per illa donatione ad misso de supradicto | monasterio vel dicto abbate illo nomen illo [ausgefallen] visus fuit; per omnia et in omnibus, quantum in illa epistola commemorat et insertum est, ad ipso misso consignavit, tradidit et vestivit, et per suum pilo et festuca sibi foras exitum, alienum vel spoliatum in omnibus esse dixit, et omnia wirpivit.

His praesentibus actum fuit ibi:

...